Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube.
  2. sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
Heg.
  1. Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,
  2. tuis scelestis falsidicis fallaciis
  3. deartuasti dilaceravisti atque opes
  4. confecisti omnes, res ac rationes meas:
  5. ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
  6. illum esse servom credidi, te liberum;
  7. ita vosmet aiebatis itaque nomina
  8. inter vos permutastis.
Tynd.
  1. Fateor, omnia
  2. facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis
  3. abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
  4. an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
Heg.
  1. At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
Tynd.
  1. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
  2. si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
  3. at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
  4. me meum erum captum ex servitute atque hostibus
  5. reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,