Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Verba mihi data esse video.
- Quid cessatis, compedes,
- currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
- Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
- illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
- nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
- ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.
- hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
- ite istinc, ecferte lora.
- Num lignatum mittimur?
- Inícite huic manicas --- mastigiae.
- Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui?
- Rogas,
- sator sartorque scelerum, et messor maxume?
- Non occatorem dicere audebas prius?
- nam semper occant prius quam sariunt rustici.
- At ut cónfidenter --- mihi contra astitit.
- Decet innocentem servom átque innoxium
- confidentem esse, suom apud erum potissimum.
- Adstringite isti sultis vehementer manus.