Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
Heg.
  1. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
  2. neque esse hunc Philocratem?
A.
  1. Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
  2. sed ubi is nunc est?
Heg.
  1. Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.
  2. sed vide sis.
Arist.
  1. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
Heg.
  1. Certon?
Arist.
  1. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
  2. Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
Heg.
  1. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
  2. huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
  3. sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?
Arist.
  1. Dicam tibi:
  2. macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
  3. subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.
Heg.
  1. Convenit.
Tynd.
  1. Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
  2. vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.