Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quis illic igitur est?
- Quem dudum dixi a principio tibi.
- hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
- et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
- Quid tu ais?
- Me tuom esse servom et te meum erum.
- Haud istuc rogo.
- fuistin liber?
- Fui.
- Enim vero non fuit, nugas agit.
- Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
- qui id tam audacter dicere audes?
- Puerum te vidi puer.
- At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
- meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
- Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
- Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
- Philocrati Theodoromedes fuit pater.
- Pereo probe.
- quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.