Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
- utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
- Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
- occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
- Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere.
- Quis homo est me hominum miserior?
- Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
- proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
- equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
- tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
- Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
- aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
- Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,
- ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.
- nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
- et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
- proin tu ab istoc procul recedas.
- Vltro istum a me.
- Ain, verbero?
- me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,