Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Nunc íllud est, cum mé fuisse quam ésse nimio mávelim:
- nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
- hic illést dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,
- neque † exílium exitio est néque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,
- nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,
- nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est
- neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
- nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
- operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
- ómnis res palam est, néque de hac re negotium est,
- quín male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
- perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro †
- is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
- neque iám Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
- nisi si áliquam corde machinor astutiam.
- quám, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
- nugás ineptus incipisso. haereo.
- Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
- Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
- quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?