Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
Heg.
  1. Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
  2. quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
Arist.
  1. Quid tu autem? etiam huic credis?
Heg.
  1. Quid ego credam huic?
Arist.
  1. Insanum esse me?
Tynd.
  1. Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,
  2. Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.
Heg.
  1. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
Tynd.
  1. Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.
Heg.
  1. At etiam te suom sodalem esse aibat.
Tynd.
  1. Haud vidi magís.
  2. et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
  3. una opera mihi sunt sodales qua iste.
Arist.
  1. At etiam, furcifer,
  2. male loqui mi audés? non ego te novi?
Heg.
  1. Pol planum id quidem est,
  2. non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
  3. quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
Arist.
  1. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.