Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.
  2. nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;
  3. si éa decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.—
Hegio
  1. Quid est suávius, quam bene rém gerere,
  2. bonó publicó, sic ut égo feci herí,
  3. cum emi hósce homines: ubi quísque vident,
  4. eúnt obviam gratulánturque eám rem.
  5. íta me miserum restitando
  6. retinendoque lassum reddiderunt:
  7. vix éx gratulándo misér iam eminebam.
  8. tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi:
  9. rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum.
  10. inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est;
  11. eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi.
  12. rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum
  13. noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem;
  14. dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,
  15. eum sibi ut liceat videre:
  16. iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
  17. ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias.—