Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,
  2. Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
  3. numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu †
  4. et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
  5. nam tua opera et comitate et virtute et sapientia
  6. fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,
  7. cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
  8. quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
Phil.
  1. Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
  2. merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,
  3. sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,
  4. nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius
  5. tu mihi obsequiosus semper fuisti.
Heg.
  1. Di vostram fidem,
  2. hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.
  3. videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus
  4. suom erum servos collaudavit.
Tynd.
  1. Pól istic me haud centesimam
  2. partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
Heg.
  1. Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio