Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
- Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;
- id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
- me infidelem non futurum Philocrati.
- Probus es homo.
- Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
- Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
- et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,
- atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;
- sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum
- te aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori,
- ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris,
- quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,
- tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras
- neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
- scito te hinc minis viginti aéstumatum mittier.
- fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
- nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;
- serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
- haec per dexteram tuam te dextera retinens manu