Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. et cognatis et si quem alium benevolentem videris;
  2. me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,
  3. qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
Phil.
  1. Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
Tynd.
  1. Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
  2. dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit
  3. de huius filio.
Phil.
  1. Quae memini, mora mera est monerier.
Tynd.
  1. Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
Phil.
  1. Meminero.
H.
  1. At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.
Phil.
  1. Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.
Heg.
  1. Meus mihi, suos cuique est carus.
Phil.
  1. Numquid aliud vis patri
  2. nuntiari?
Tynd.
  1. Me hic valere et (tute audacter dicito,
  2. Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,
  3. neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi)
  4. beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
  5. neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,