Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
  2. verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,
  3. ut is homo redimatur illi.
Heg.
  1. Immo alium potius misero
  2. hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
  3. qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat.
Tynd.
  1. At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.
  2. hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.
  3. nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes
  4. mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,
  5. neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
  6. ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem,
  7. fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum.
Heg.
  1. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.
Tynd.
  1. Volo;
  2. quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
Heg.
  1. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
  2. mihi des pro illo?
Tynd.
  1. Optuma immo.
Heg.
  1. Solvite istum nunciam,