Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque utrumque.
Tynd.
  1. Di tibi omnis omnia optata offerant,
  2. cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
  3. hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
Heg.
  1. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
  2. nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe
  3. quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te?
Tynd.
  1. Voca.
Heg.
  1. Quae res bene vortat mihi meoque filio
  2. vobisque, volt te novos erus operam dare
  3. tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
  4. nam ego te aestumatum huíc dedi viginti minis,
  5. hic autem té ait mittere hinc velle ad patrem,
  6. meum ut illic redimat filium, mutatio
  7. inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
Phil.
  1. Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,
  2. ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:
  3. vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis.
Heg.
  1. Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,
  2. cum servitutem íta fers ut ferri decet.