Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
- potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
- Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
- non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo:
- scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
- est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
- odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.
- nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.
- filius meus illic apud vos servit captus Alide:
- eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis;
- et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.
- Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.
- sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
- Privatam medici Menarchi.
- Pol is quidem huius est cliens.
- tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
- Fac is homo ut redimatur.
- Faciam. sed te id oro, Hegio—
- Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam.
- Ausculta, tum scies.