Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.
- sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:
- me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;
- qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
- et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,
- habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
- Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.
- Loquere audacter.
- Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,
- tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,
- tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
- est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:
- is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;
- bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.
- quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat.
- Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?
- Ego patri meo esse fateor summas divitias domi
- meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,
- ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:
- ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis,