Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Thensaurochrysonicochrysides.
- Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
- Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
- nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.
- Quid tu ais? tenaxne pater est eius?
- Immo edepol pertinax;
- quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat,
- ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,
- ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
- Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
- Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.
- nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;
- haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris:
- quae tamen scio scire me ex hoc.
- Fecit officium hic suom,
- cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo
- meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,
- Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,
- non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo.
- vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;