Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.
- Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
- id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,
- nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
- Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,
- nam ad sapientiam huius --- nimius nugator fuit.
- ut facete orationem ad servitutem contulit.
- Quo de genere natust illic Philocrates?
- Polyplusio:
- quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
- Quid ipsus hic? quo honore est illic?
- Summo, atque ab summis viris.
- Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,
- quid divitiae, suntne opimae?
- Vnde excoquat sebum senex.
- Quid pater, vivitne?
- Vivom, cum inde abimus, liquimus;
- nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.
- Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
- Quid erat ei nomen?