Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,
  2. ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.
Heg.
  1. Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;
  2. etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.
  3. an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,
  4. quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
Phil.
  1. Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,
  2. neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio.
Heg.
  1. Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.
Phil.
  1. Captus est?
Heg.
  1. Ita.
Phil.
  1. Non igitur nos soli ignavi fuimus.
Heg.
  1. Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo.
  2. quarum rerum te falsilocum mi esse nolo.
Phil.
  1. Non ero
  2. quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.
Tynd.
  1. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.
  2. ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
  3. sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,
  4. nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.