Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi
  2. fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo.
  3. quód tibi suádeam, suádeam meó patri.
Phil.
  1. Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem:
  2. nám secundúm patrem tu és pater próximus.
Tynd.
  1. Aúdio.
Phil.
  1. Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo:
  2. non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum—
  3. quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,
  4. ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,
  5. quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem—
  6. per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,
  7. perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu,
  8. ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
  9. atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
Tynd.
  1. Scio quidem me te esse nunc et te esse me.
Phil.
  1. Em istuc si potes
  2. memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.
Hegio
  1. Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.
  2. ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?