Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- copia est † ea facitis nos compotes.
- Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul,
- ne arbitri dicta nostra arbitrari queant
- neu permanet palam haec nostra fallacia.
- nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
- sed malum maxumum, si id palam provenit.
- nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,
- tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris
- accúrate agátur, docte ét diligénter;
- tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc
- agéndum est.
- Ero út me volés esse.
- Spéro.
- Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite
- carum ófferre mé meum capút vilitáti.
- Scio.
- At scíre memento, quándo id quód voles habébis;
- nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt,
- dum id ímpetrant, boní sunt;
- sed íd ubi iam penes sése habent,