Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nostrum erum, si vos éximat vínculis,
  2. aút solutós sinat, quós argento émerit.
Tynd.
  1. Quid a nóbis metuit? scímus nos
  2. nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat.
Lor.
  1. Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis.
Philocrates
  1. Nós fugiamus? quó fugiamus?
L.
  1. In patriam.
P.
  1. Apage, haud nós id deceat,
  2. fúgitivos imitári.
Lor.
  1. Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor.
Tynd.
  1. Únum exoráre vos sínite nos.
Lor.
  1. Quídnam id est?
Tynd.
  1. Út sine hisce arbitris
  2. átque vobis nobis détis lócum loquendi.
Lor.
  1. Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc.
  2. séd brevem orátionem íncipisse.
Tynd.
  1. Em istúc mihi certum erat. cóncede huc.
Lor.
  1. Abíte ab ístis.
Tynd.
  1. Obnóxii ámbo
  2. vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos