Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Sus terrestris bestia est.
Heg.
  1. Multis holeribus.
Erg.
  1. Curato aegrotos domi.
  2. numquid vis?
Heg.
  1. Venias temperi.
Erg.
  1. Memorem mones.—
Heg.
  1. Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,
  2. quantillum argenti mi ápud trapezitam siet.
  3. ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—
Lorarii
  1. Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi,
  2. decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit.
  3. domi fuístis, credo, líberi:
  4. nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust
  5. et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.
  6. indigna digna habenda sunt, erus quae facit.
Captivi
  1. Oh oh oh.
Lor.
  1. Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:
  2. in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat.
Tyndarvs
  1. At nós pudet, quia cúm catenis súmus.
Lor.
  1. At pigeat póstea