Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sed quid tu id quaeris?
- Quia mi est natalis dies;
- propterea te vocari ad te ad cenam volo.
- Facete dictum. sed si pauxillo potes
- contentus esse.
- Ne perpauxillum modo,
- nam istoc me assiduo victu delecto domi;
- age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet
- quae mi atque amicis placeat condicio magis,
- quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
- Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.
- sed si venturu'sventurus es , temperi.
- Em, vel iam otium est.
- I modo, venare leporem: nunc irim tenes;
- nam meus scruposam victus commetat viam.
- Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:
- cum calceatis dentibus veniam tamen.
- Asper meus victus sane est.
- Sentisne essitas?
- Terrestris cena est.