Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. remissum quem dixti imperare exercitum?
Erg.
  1. Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,
  2. quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.
Heg.
  1. Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.
  2. multis et multigeneribus opus est tibi
  3. militibus: primumdum opus est Pistorensibus;
  4. eorum sunt aliquot genera Pistorensium:
  5. opus Pániceis est, opus Placentinis quoque;
  6. opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;
  7. iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.
Erg.
  1. Vt saepe summa ingenia in occulto latent;
  2. hic qualis imperator nunc privatus est.
Heg.
  1. Habe modo bonum animum, nam illum confido domum
  2. in his diebus me reconciliassere.
  3. nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum,
  4. prognatum genere summo et summis ditiis:
  5. hoc illum me mutare confido pote.
Erg.
  1. Ita di deaeque faxint. sed num quo foras
  2. vocatus es ad cenam?
Heg.
  1. Nusquam, quod sciam.