Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Di te bene ament, Hegio.
- Ne fle.
- Egone illum non fleam? égon non defleam
- Talem adulescentem?
- Semper sensi, filio
- meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi.
- Tum denique homines nostra intellegimus bona,
- quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
- ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,
- expertus quanti fuerit nunc desidero.
- Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,
- quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?
- Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,
- numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;
- tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus.
- Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.
- nunc habe bonum animum.
- Eheu, huic illud dolet,
- quia nunc remissus est edendi exercitus.
- Nullumne interea nactu'snactus es , qui posset tibi