Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non videre ita tu quidem.
Lor.
  1. Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes?
Heg.
  1. Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.
Lor.
  1. Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas.
Heg.
  1. Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo.
  2. sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.
  3. ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,
  4. visam ne nocte hac quippiam turbaverint.
  5. inde mé continuo recipiam rursum domum.
Erg.
  1. Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium
  2. propter sui gnati miseriam miserum senem.
  3. sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,
  4. vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
Heg.
  1. Quis hic lóquitur?
Erg.
  1. Ego, qui tuo maerore maceror,
  2. macesco, consenesco et tabesco miser;
  3. ossa atque pellis sum miser a macritudine;
  4. neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:
  5. foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.
Heg.
  1. Ergasile, salve.