Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- aliquem invenire, suom qui mutet filium.
- quod quidem ego nimis quam cupio --- ut impetret;
- nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
- nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant;
- ille démum antiquis est adulescens moribus,
- cuius númquam voltum tranquillavi gratiis.
- condigne pater est eius moratus moribus.
- nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,
- unde sáturitate saepe ego exii ebrius.
- Advorte animum sis tu: istos captivos duos,
- heri quos emi de praeda a quaestoribus,
- eis indito catenas singularias
- istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;
- sinito ambulare, si foris si intus volent,
- sed uti adserventur magna diligentia.
- liber captivos avis ferae consimilis est:
- semel fugiendi si data est occasio,
- satis est, numquam postilla possis prendere.
- Omnes profecto liberi lubentius
- sumus quám servimus.