Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. suo sibi suco vivont, ros si non cadit,
  2. item parasiti rebus prolatis latent
  3. in occúlto miseri, victitant suco suo,
  4. dum ruri rurant homines quos ligurriant.
  5. prolatis rebus parasiti venatici
  6. sumus, quando res redierunt, molossici
  7. odiosicique et multum incommodestici.
  8. et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti
  9. potest parasitus frangique aulas in caput,
  10. vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
  11. quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.
  12. nam postquam meus rex est potitus hostium—
  13. ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;
  14. nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,
  15. Philopolemus, huius Hegionis filius
  16. senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae
  17. mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
  18. nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
  19. inhonestum et maxime alienum ingenio suo:
  20. homines captivos commercatur, si queat