Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,
  2. ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.
  3. nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,
  4. aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,
  5. itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.
  6. sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide
  7. rediit.
Heg.
  1. Salve, éxoptate gnate mi.
Tynd.
  1. Hem, quid gnate mi?
  2. attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:
  3. quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.
Philocr.
  1. Salve, Tyndare.
T.
  1. Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.
Philocr.
  1. At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi
  2. pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,
  3. vendidit patri meo te sex minis, is te mihi
  4. parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
  5. illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.
Tynd.
  1. Quid huius filium?
Philocr.
  1. Intus eccum fratrem germanum tuom.