Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?
- Quin, inquam, intus hic est.
- Fecisti edepol et recte et bene.
- Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.
- At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
- Meritus est.
- Ergo edepol merito meritam mercedem dabo.
- sed tu dic oro: pater meus tune es?
- Ego sum, gnate mi.
- Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.
- nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me
- quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier.
- Is ego sum.
- Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius
- atque huic gravior servos.
- Certum est principio id praevortier.
- eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes
- tibi adimam, huic dem.
- Quoi peculi nihil est, recte feceris.