Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.
- Cur ego te non novi?
- Quia mos est oblivisci hominibus
- neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.
- Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri,
- qui mihi peculiaris datus est?
- Huius filius.
- Vivitne is homo?
- Argentum accepi, nil curavi ceterum.
- Quid tu ais?
- Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,
- ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer
- bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
- Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis;
- eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.
- eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit.
- quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.
- sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.
- Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent
- cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns