Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- malum quidem hercle magnum.
- Tibi dico.
- Quid est?
- Non prius salutem scripsit?
- Nusquam sentio.
- Non dabis, si sapies; verum si das maxume,
- ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
- nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
- sat sic suspectus sum, cum careo noxia.
- Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.
- Inde a principio iam inpudens epistula est.
- “Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
- tantum flagitium te scire audivi meum,
- quod cum peregrini cubui uxore militis.”
- pol haud derides; nam ducentis aureis
- Philippís redemi vitam ex flagitio tuam.
- Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
- “Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,
- ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
- ego animo cupido atque oculis indomitis fui;