Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Támen ades.
- Quid opúst?
- Taceas:
- quód iubeo id faciás.
- Adero.
- Eúge litterás minutas.
- Quí quidem videát parum;
- vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt.
- Animum advórtito igitur.
- Nólo inquam.
- At volo ínquam.
- Quid opust?
- Át enim id quod te iúbeo facias.
- Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat.
- Hoc áge sis nunciam.
- Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico.
- Ceraé quidem haud parsit néque stilo;
- sed quídquid est, pellégere certumst.
- “Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo
- da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.”