Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.”
- prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit.
- Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
- “Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus
- me obiurigavit plurumis verbis malis,
- et me meliorem fecit praeceptis suis,
- ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.”
- Estne istuc istic scriptum?
- Em specta, tum scies.
- Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.
- “Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,
- da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.”
- Ne unum quidem hercle, si sapis.
- Sine perlegam.
- “ego ius iurandum verbis conceptis dedi,
- daturum id me hodie mulieri ante vesperum,
- prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem
- cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
- quam propter tantum damni feci et flagiti.
- cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;