Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quíd quod te misi, écquid egísti?
- Rógas? congredere.
- Gradior.
- Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando
- maleque dictis, quae quidem quívi comminisci.
- Quid ait?
- Verbum
- nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
- tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
- tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores.
- nosce signum. estne eius?
- Novi. libet perlegere has.
- Perlege.
- nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio,
- turbát equos lepide lígneus.
- Chrysále, ades, dum ego has pérlego.
- Quid mé tibi adesse opus ést?
- Volo, ut quod iubeo facias
- út scias quae hic scrípta sient.
- Níl moror neque scíre volo.