Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nosces tu illum actutum qualis sit.
  2. nunc has tabellas ferre me iussit tibi.
  3. orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
Nic.
  1. Cedo.
Chrys.
  1. Nosce signum.
Nic.
  1. Novi. ubi ipse est?
Chrys.
  1. Nescio.
  2. nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.
  3. scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio.
  4. nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;
  5. pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
Nic.
  1. Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.—
Chrys.
  1. Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.
  2. servos arcessit intus qui me vinciant.
  3. bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.
  4. sed conticiscam, nam audio aperiri fores.
Nic.
  1. Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.
Chrys.
  1. Quid feci?
Nic.
  1. Impinge pugnum, si muttiverit.
  2. quid hae locuntur litterae?