Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid me rogas?
- ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.
- Eho tu, --- loquitatusne es gnato meo
- male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,
- et te dixisti id aurum ablaturum tamen
- per sycophantiam?
- Egone istuc dixi?
- Ita.
- Quis homost qui dicat me dixisse istuc?
- Tace,
- nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,
- quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.
- Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:
- egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.
- Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo
- ut pergraecetur tecum, tervenefice.
- O stulte, stulte, nescis nunc venire te;
- atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.
- Responde: quis me vendit?
- Quem di diligunt