Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.
Nicobvlvs
  1. Nimium illaec res est magnae dividiae mihi,
  2. supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
Chrys.
  1. Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi
  2. adeundi ad hominem tempus.
Nic.
  1. Quis loquitur prope?
  2. atque hic quidem, opinor, Chrysalust.
Chrys.
  1. Accessero.
Nic.
  1. Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo
  2. in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?
  3. taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum
  4. gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,
  5. ut tua iam virgis latera lacerentur probe
  6. ferratusque in pistrino aetatem conteras.
  7. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
Chrys.
  1. Men criminatust? optimest: ego sum malus,
  2. ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;
  3. ego verbum faciam nullum.
Nic.
  1. Etiam, carnufex,
  2. minitare?