Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Accipe.
C.
  1. Animum advortite.
  2. Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio
  3. cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,
  4. atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
Pist.
  1. Numquid aliud?
Chrys.
  1. Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel,
  2. ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
Pist.
  1. O imperatorem probum!
Chrys.
  1. Iam bis bibisse oportuit.
Mnes.
  1. Fugimus.—
Chrys.
  1. Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.
  1. insánum magnum molior negotium,
  2. metuoque ut hodie possiem emolirier.
  3. sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;
  4. nam non conducit húic sycophantiae
  5. senem tranquillum ésse ubi me aspexerit.
  6. versabo ego illum hodie, si vivo, probe.
  7. tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.
  8. adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,