Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Loquere. hoc scriptumst.
C.
  1. “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,
  2. sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;
  3. et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito.
Mnes.
  1. Dic modo.
Chrys.
  1. “Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,
  2. quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
  3. sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.”
M.
  1. Loquere porro.
C.
  1. Adscribe dum etiam.
M.
  1. Loquere quid scribam modo.
Chrys.
  1. “Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,
  2. ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.”
  3. cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.
Mnes.
  1. Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum,
  2. ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?
Chrys.
  1. Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?
  2. mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero.
Mnes.
  1. Aequom dicis.
C.
  1. Cedo tabellas.