Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- equidem tibi do hanc operam.
- Ah, nimium pretiosa es operaria.
- Simulato me amare.
- Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?
- Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo
- me amplexari.
- Quid eo mi opus est?
- Vt ille te videat volo.
- scio quid ago.
- Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?
- Quid est?
- Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio
- forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,
- ubi ego tum accumbam?
- Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
- locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.
- ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito
- dato qui bene sit: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
- Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.
- Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.