Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
- et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
- quid, amabo, opticuisti?
- Quia istaec lepida sunt memoratui:
- eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
- animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
- Quid ab hac metuis?
- Quid ego metuam rogitas? adulescens homo
- penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
- ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
- Lepide memoras.
- Vbi ego capiam pro machaera turturem,
- ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum
- pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,
- pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
- ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
- apage a me, apage.
- Ah, nimium ferus es.
- Mihi sum.
- Malacissandus es.