Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- manum da et sequere.
- Aha, minime.
- Quid ita?
- Quia istoc in lecebrosius
- fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
- Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.
- ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet.
- Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
- Quid est quod metuas?
- Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
- tuos sum, tibi dedo operam.
- . nunc ego te facere hoc volo.
- ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
- eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
- tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
- Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia
- et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo.
- At ego nolo dare te quicquam.
- Sine.
- Sino equidem, si lubet.