Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid parasti?
- Quae parari tu iussisti ómnia.
- Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.
- Quid postea?
- Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo
- scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.
- scribe.
- Quid scribam?
- Salutem tuo patri verbis tuis.
- Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.
- Ne interturba.
- Iam imperatum in cera inest.
- Dic quem ad modum.
- Mnesilochus salutem dicit suo patri.
- Adscribe hoc cito:
- “Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,
- quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.”
- Mane dum scribit.
- Celerem oportet esse amatoris manum.
- Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.