Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid?
C.
  1. Stilum, ceram et tabellas, linum.
P.
  1. Iam faxo hic erunt.—
Mnes.
  1. Quid nunc es facturus? id mihi dice.
Chrys.
  1. Coctumst prandium?
  2. vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
Mnes.
  1. Sicut dicis.
Chrys.
  1. Pistoclero nulla amica est?
M.
  1. Immo adest.
  2. alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
Chrys.
  1. Quid tu loquere?
Mnes.
  1. Hoc, ut futuri sumus.
Chrys.
  1. Vbist biclinium
  2. vobis stratum?
Mnes.
  1. Quid id exquaeris?
Chrys.
  1. Res itast, dici volo.
  2. nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.
Mnes.
  1. Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.
Chrys.
  1. Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus.
Pist.
  1. Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.