Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Si tu illum solem sibi solem esse diceres,
- se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.
- Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
- Nunc quid nos vis facere?
- Énim nil nisi ut ametis impero.
- ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.
- quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?
- sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.
- Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.
- Ego dabo.
- Tum nobis opus est sumptu.
- Ah, placide volo
- unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
- de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
- ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,
- recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
- si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,
- sicut animus sperat.
- Apud test animus noster, Chrysale.
- Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito