Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. meo patri.
Chrys.
  1. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?
Mnes.
  1. Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.
Chrys.
  1. Em,
  2. istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;
  3. nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
Mnes.
  1. Ego patrem exoravi.
Chrys.
  1. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?
Mnes.
  1. Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
  2. atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.
Chrys.
  1. Quid vis curem?
Mnes.
  1. Vt ad senem etiam álteram facias viam.
  2. compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,
  3. ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
Chrys.
  1. Vix videtur fieri posse.
Mnes.
  1. Perge, ac facile ecfeceris.
Chrys.
  1. Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo?
  2. quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.
Mnes.
  1. Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.
Chrys.
  1. Quid dixit?