Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit
- mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,
- sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
- an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?
- Erras.
- At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.
- Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.
- occidi.
- Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.
- Perii.
- Quid ita?
- Quia patri omne cum ramento reddidi.
- Reddidisti?
- Reddidi.
- Omnene?
- Oppido.
- Occisi sumus.
- qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?
- Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,
- mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi