Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- úbicumque usús siet, péctore expromát suo.
- nullús frugi esse pótest homo,
- nisi qui ét bene et mále facere tenet.
- ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus,
- fúretur quód queat,
- vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem,
- péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis;
- utcúmque res sit, ita ánimum hábeat.
- séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi
- démpsit et quíd suo réddidit patri.
- sí frugi est, Hérculem fécit ex patre:
- décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit.
- séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est.
- núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi,
- quod síc terram optuére?
- quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor?
- non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?
- Chrýsale, occidi.
- Fortassis tu auri dempsisti parum?
- Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.