Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vt revehatur domum,
  2. ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
  3. nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
P.
  1. Vbi nunc is homost?
B.
  1. Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius
  2. poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
  3. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
P.
  1. Viscus merus vostrast blanditia.
B.
  1. Quid iam?
P.
  1. Quia enim intellego,
  2. duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.
  3. non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
Bacch.
  1. Quí, amabo?
Pist.
  1. Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
Bacch.
  1. Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
Pist.
  1. Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.
  2. nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Bacch.
  1. Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
  2. sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
  3. quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: